DEUCALIONES

DEUCALIONES
DEUCALIONES
fuêre quatuor. Unus Minois fil. de quo Pherecydes, pater Idomenei, Homerico carmine incliti. Alter. de quo Hellanicus. Tertius Abantis fil. de quo Aristippus in Arcadicis. Quartus, omnium antiquissimus ex Prometheo Iapeti F. et Pandora natus, ut scribit Hesiod.: qui primus, Apollon. teste, Urbes condidit, et aedes Deorum construxit, primusqueve omnium mortalium regnavit. Huic adulto Epimetheus patruus Pyrrham filiam coniugio iunxit, e quo Hellen genitus, Dori pater, Tectami Cretae Regis avus. Hic cum apud Tessalos regnaret, ingens diluvium universum terrarum orbem inundavit, genusqueve humanum ad internecionem delevit, Deucalione tantum et Pyrrhâ servatis, qui in Parnassum montem naviculâ delati, ubi primum aquae decessissent. Themidis oraculum consuluêrunt, quanam ratione genus humanum posset reparari, acceptoqueve responso, ut magnae matris ossa post terga proicerent, lectos humi lapides (eos enim magnae matris, h. e., terrae ossa interpretabantur) post terga iactabant: qui protinus naturali posita duritie, in utriusque sexûs homines sunt commutati. Ovid. l. 1. Met. v. 318. et seqq.
Hîc ubi Deucalion (nan cetera texerat aequor.)
Cum consorte tori parvâ rate vectus adhaesit;
Corycidas Nymphas, et numina montis adorant,
Fatidicamqueve Themin;
Idem Ep. xv. v. 167.
Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
Misit, et illaefo corpore pressit aquas
Nec mora: versus Amor tetigit lentissima Pyrrhae
Pectora; Deucalion igne levatus erat
Hanc legem locus ille tenet, pete protinus altam
Leucada; nec saxa dissiluisse time.
Virgil. l. 1. Geogr. v. 61. et seqq.
------ Quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem:
Unde homines nati, durum genus.
Iuven. l. 1. Sat. 1. v. 81.
Ex quo Deucalion nimhis tollentibus aequor
Navigio montem ascendit, sorteisque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas:
Inde Deucalionei imbres, pro ingentibus. Lucan. l. 1. v. 648.
Deucalionaeos fudisset Aquarius imbres.
Porro reparatio hominum adscribitur Deucalioni, nempe quod Gentes ab eo edoctae retinuerint memoriam diluvii. At haec fabula Poetica, sub verborum, et nominum involucris veram universalis diluvii a Mose Dei servo descriptam historiam proposuit; et artibus Satanae factum est, ut quaecumque in sacra historia occurrerent,
Ethnicorum figmentis in fabellas verterentur. Apud Lucian. libello, de dea Syria, exstat locus, ex quo manifestum est, per Diluvium Deucalionis, intelligi non inundationem illam, quâ olim Graecia absorpta est, sed diluvium universale, quod fuit Noae temporibus. Quin etiam Plutarch. de Animalium Industria scribit, columbam in arca Deucalionis emissam attulisse indicium recedentis diluvii. Noe dictus Δευαλίων, quod ante diluvium prophetabat hominibus dicens, Δεῦτε, καλει ὑμᾶς ὁ Θεὸς εἰς μετάνοιαν. Theophil. l. 3. ad Autolycum. Ceterum hoc diluvium, quod illustris est Epocha, auctor quidam vetus, apud Clem. 1. Strom. accidisse ait, A. 330. ante captam Troiam, adeoqueve A. M. 2540. A. N. C. 1514. post diluvium Noachi A. 884. post Ogygium A. 248 a. 4. ante exitum Israelitarum, ex Aegypto, Anno 77. Mosis, A. 44. regni Cecropis. Qui epochas Chronol. Eusebii sequuntur, adscribuntrillud A. M. 2530. Hieron. in Chron. Cyrill. l. 1. c. Iul. Aug de C. D. l. 18. c. 10. sub Cecrope contigisse asserunt. Varro in Cranai successoris tempora refert. Georg. Sincell. Cedren. etc. similiter incerti haerent. Ubbo Emm. Vet. Gr. l. 1. ad 349. An. ante Troiam captam reicit. Marm. Arundel. a Seld. publicata, hanc Epocham Ann. 16. anticipant. P. Oros. aequo recentius facit. Petav. P. 2. l. 2. c. 9. rat. Temp. et in Chron. Ricciol. Reform. Chr. tom. 1. l. 3. n. 6. p. 125. Nic. Lloydius. Porro de hoc diluvio vide Apollod. l. 1. Diod. l. 4. Strab. l. 9. Paus. Att. et Cononem, apud Phot. Cod. 186. narr. 27.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”